- VIAE Brunehildis
- VIAE Brunehildishodieque Chemins de Brunehaut, viae sunt in Belgio, Brunehildis operâ, ut Fama fert, stratae, quarum egressus urbem Hannoniae Bavacum Bavais, quae antiquis Caesarum temporibus maxime floruit, memoratu efficit dignam. Columna enim lapidea in foro est, sub qua ab incolis omnia viarum capita referuntur, quae ab eo loco in omnes Galliae partes, sublimi ac rectô exporriguntur tramite. Earum hodienum plurimis in locis visuntur vestigia, sed interrupta: habentque id praesertim miraculi, quod sublimiores sint vicinis utrinque agris, inter insignia Galliae oppida rectissimum iter conficiant, et silicinis lapillis, qui in vicinia desunt, stratae sint, adeo ut vel ab humo ebullivisse silices, vel ex aethere pluisse quis iudicet, vel aliâ, quam humanâ manu et operâ undecumque torô orbe lectos, in viarum huiusmodi ruderationem merito demiretur, Ortelius, Theatr. Orb. ad tabulam 40.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.